NAL 2338 · lot 6 · vues 101–104
· Transcription · Papiers divers de Mersenne.
Source gallica.bnf.fr / Bibliothèque nationale de France
Lecture automatique — non vérifiée
101Recto. En haut à droite, à l'encre, « 49 » (série continue ; voir l'en-tête). La page continue sans rupture le texte de la vue 100, dont la dernière ligne s'arrête sur « Sicque Hydrargirum in tubis quidem aliis, altius; » : « in aliis autem humilius » en est la suite. Même main, italique posée et régulière ; longs traits de remplissage en fin de ligne, non transcrits.
in aliis autem humilius stare debuisset, nec seruare equalitatem illam pedum \(2\frac{7}{24}\). Cum tamen illi obstinatius opinionem suam extollerent, ut jam eorum vnus quem exteri veluti ducem sequebantur, libellum 24 horarum spatio editum, in lucem emisisset, De Mirabilibus Mercurij (sic enim hydrargyrum vocant) proprietatibus ; censuit D.nus De Paschal alia ratione eis occurrendum esse. Curauit igitur duci ex Crystallo Tubos 40 pedum, eosque malo alligari, et machinas instrui, ut jam dixi ; constitutoque die, ac loco amplissimo in area officinæ Vitriariorum, inuitauit omnes ut adessent, mira conspecturi. Adfuerunt atque una cum illis Scriptor ille suis asseclis vndique stipatus. le numérateur de \(2\frac{7}{24}\) est tracé ici d'un crochet qui le rapproche d'un 4 ; il est net à la ligne 31 de la page (« pedum 2 7/24 solius hydrargyri »), et c'est la même hauteur (« equalitatem illam »). « exteri » : c'est ce que porte la page, ex- bien formé ; le sens attend plutôt « cæteri ». Le début de « proprietatibus » est traversé par le trait qui prolonge la parenthèse fermante ; le mot n'est pas lu comme biffé.
Inierat autem priuatim solertissimus D. de Paschal, calculum de aqua et vino de [cum] hydrargyro comparatis secundum grauitatem, ut inde debitam vnicuiq; altitudinem eliceret, ad hoc ut in iis altitudinibus æquiponderarent : repereratque posita altitudine prædicta hydrargyri pedum \(2\frac{7}{24}\) deberi aquæ pedes \(31\frac{1}{9}\) circiter : Vino autem pedes \(31\frac{2}{3}\) proxime. Itaque antequam quidquam sui propositi aperiret, interrogauit egregios illos Sapientes nec difficulter ab iis elicuit, Majorem in vino quam in aqua Spirituum copiam reperiri : ideoque fore ut si experimentum fieri posset in iis liquoribus, (fieri autem posse satis aperte negabant) Vinum plus spatii quam aqua relicturum esse in apice Tubi, positis Tubis eiusdem altitudinis. « cum » est écrit au-dessus de « de » biffé. Dans la marge de gauche, à hauteur de « autem pedes \(31\frac{2}{3}\) », deux ou trois points à l'encre, sans lettre.
Hoc concesso, ostensum est eis malum jacens cum Tubis alligatis : quibus altero aqua, altero vino repletis et oribus occlusis, erectum est Malum ; et Scutulæ oribus ipsis Tuborum admotæ, quarum altera vino, altera aqua plena erat, in quas immersa erant erant Tuborum ora, Tubis semper plenis remanentibus, donec ora eorum recluderentur : quibus apertis, statim ambo illi liquores, in tubis contenti sic depressi sunt, ut postquam quiescerent, staret altitudo aquæ in suo tubo supra superficiem alterius aquæ in Scutula subiecta contentæ, pedibus \(31\frac{1}{9}\) circiter, vinum autem paulo altius puta \(31\frac{2}{3}\) proxime remanentibus Tuborum reliquis partibus […] superioribus, veluti Vacuis, omnino sicuti in hydrargyro deprehensum erat. « erant » est d'abord écrit puis biffé, et récrit aussitôt. Le mot biffé devant « superioribus » commence par une majuscule en A ; les lettres suivantes sont noyées dans la rature.
Rursus autem mutati sunt liquores in Tubis, ut qui prius aqua, is postea vino repleretur, et vicissim, nec ideo quidquam in experimento mutatum est, circa vtramq; altitudinem. Inclinatum est malum sensim et sensim vterque Tubus replebatur ascendente liquore, ut semper obtineret prædictas altitudines secundum perpendicularem mensuratas. Facta est quoq; obseruatio in Tubo 15 pedum partim aqua, partim hydrargyro repleto : ac tum quoties illi duo liquores simul plus ponderabant quam altitudo pedum \(2\frac{7}{24}\) solius hydrargyri ; aut quam altitudo pedum \(31\frac{1}{9}\) solius aquæ quod eodem redit, toties posito in Scutella subiecta mero hydrargyro, ambo liquores in Tubo sic descenderunt, ut hydrargyrum inferiorem quidem Tubi « 15 » : le 5 est tracé comme un s long, de sorte que le nombre ressemble à « is » ; le même nombre revient à la vue 102 (« tubus 15 pedum »). « ac tum » est écrit d'un seul tenant. La phrase se poursuit à la vue 102.
102Verso du feuillet numéroté 49, sans numéro. La même main continue la phrase de la vue 101 (« ut hydrargyrum inferiorem quidem Tubi / partem … »).
partem […] supra Scutellam occuparet. secundum altitudinem quæ minor esset pedibus \(2\frac{7}{24}\). supra hydrargyrum extaret aqua, quæ altitudinem hydrargyro deficientem sic compensaret, ut ipsius aquæ altitudo contineret \(13\frac{4}{7}\) partem altitudini hydrargyri deficientem : tum supra aquam reliquum tubi remaneret veluti Vacuum. le mot biffé après « partem » commence par une S majuscule ; il est récrit et raturé à plusieurs reprises, et n'a pas été lu. Le trait qui passe sur « 13 » prolonge la virgule qui suit « contineret » : le nombre n'est pas lu comme biffé, et il revient deux fois plus bas (\(13\frac{4}{7}\)). « altitudini » est écrit en fin de ligne, sans -s.
Et quamquam ad hanc obseruationem adhibitus fuerit tunc tubus 15 pedum ; tamen illa postea in Tubis 4 aut 5 pedum facta est æque eleganter. Namq; ad hoc sufficit ut dum initio hydrargyrum in Tubum infunditur, illud non impleat quidem totum Tubum at idem obtineat altitudinem majorem pedibus \(2\frac{7}{24}\) reliqua vero pars Tubi aqua repleatur sic enim res semper bene habebit : modo in Scutella subjecta merum sit hydrargyrum. Nam si huic imponatur aqua ; aut si Tubus aqua immergatur, siue totus, siue ex parte tantum ; tunc in omnibus obseruationibus siue merum hydrargyrum tubo includatur ; siue cum eo immittatur aqua, ambo illi liquores in Tubo altius ascendent, quam supra dictum est, et auctio illa continebit vnam partem, qualium altitudo aquæ hydrargiro Scutellæ superposita continebat \(13\frac{4}{7}\) quandoquidem grauitas aquæ ad grauitatem hydrargyri sub aquali mole se habet, vt 1. ad \(13.\frac{4}{7}\). « 15 » s'écrit ici encore avec un 5 en forme de s long. « aquali » est écrit ainsi, pour « æquali ». Dans le dernier « \(13.\frac{4}{7}\) », le 4 est repassé.
His et multo pluribus obseruationibus diuersimode multa cum diligentia exhibitis, et quater publice repetitis occlusum est os misellis illis Sciolis. Neque tamen ideo certi quidquam statui potuit circa spatium illud quod apparet veluti vacuum, in quo fit motus successiuus corporum et per quod transit lumen vna cum coloribus. Expectamus ergo dum Tubi fabricentur in quibus [quos] quædam animalia intromittere possimus ut videamus an ibi viuere, ac præcipue an volare possint. Si enim volent procul dubio corpus est cui alæ innitentur, alias merum videbitur Vacu[…] ut ab eo permulti tantopere abhorrent ut quiduis potius quam tale spatium sine corpore admittant. « quos » est écrit au-dessus de « quibus » biffé. La ligne finit, au bord du texte, sur « Vacu » ; la suivante s'ouvre sur deux lettres (« vt » ou « ue » ?) avant « ut ab eo », qui n'ont pas été lues sûrement ; le sens attend « Vacuum ».
Nec desunt qui maluerint ad materiam quandam subtilissimam recurrere in qua et aer, et cætera corpora tum dura quam fluida innatent, dum per eorum omnium poros illa facillime et nulla prope resistentia penetrat, prorsusq; omnia replet spatia. Quod quidem quia gratis affirmant, semper licebit gratis negare ; dum illi huiusmodi materiæ existentiam firmis rationibus stabilierint. Præsertim vero quia multis non difficilius videtur meri Vacui quam talis materiæ existentia cuius necessitas aut vsus in rerum natura nullus apparet.
Quidquid sit in eo jam fere omnes conueniunt, quod nisi merum illud sit Vacuum. at certe id eorum corporum vacuum est de quibus in Philosophia Peripatetica sermo habetur Puta, Terræ, Aquæ, aeris, Ignis et cœli : quodq; in liquore quod in obseruationibus adhibetur solius grauitatis non autem alterius qualitatis habenda sit ratio. ce paragraphe s'ouvre sur un Q initial plus grand, en retrait. Le « d » de « quod » (« in liquore quod ») est chargé d'une tache d'encre.
Cæterum non omittendum est factam fuisse ab eodem D.no de Paschal hydrargyri obseruationem in Tubis recuruis quos communiter Syphones vocamus : quibus hydrargyro repletis, tum ita inuersis, ut ambo orificia in hydrargyrum duabus Scutellis contentum immergerentur, Ventre Syphonis in aere extante versus superiorem partem : Siquidem Venter ille supra hydrargyrum Scutellæ […] ex hydrargyro […] [vtriusque minus ascenderet quam pedibus] \(2\frac{7}{24}\) perpendiculariter sumptis, essentque la dernière ligne a été corrigée : trois ou quatre mots biffés d'un trait continu, dont le premier commence par un c et le dernier paraît finir en -ens ou -ere, sont remplacés par « vtriusque minus ascenderet quam pedibus », écrit au-dessus. « Syphonis » : la fin du mot, en bout de ligne, est serrée contre le bord du texte. La phrase se poursuit à la vue 103.
103Recto. En haut à droite, à l'encre, « 50 » (série continue ; voir l'en-tête). La même main continue la phrase de la vue 102 (« essentque / Scutellæ cum suo hydrargyro … »). Le cachet rond de la bibliothèque est apposé sur les dernières lignes, sans en cacher la lecture.
Scutella cum suo hydrargyro secundum eandem superficiem horizontalem dispositæ, habita ratione superficiei superioris vtriusque hydrargyri in Scutellis contenti, ad horizontem, in vnam superficiem librarentur. At si venter Syphonis supra vtriusque Scutellæ hydrargyrum altior esset quam pedibus \(2\frac{7}{24}\) perpend. tunc, (quod minime expertis miraculum videbatur ex vtroque crure Syphonis, hydrargyrum in Scutellam suam eo vsque recidebat, quousq; remaneret altitudo toties jam dicta pedum \(2\frac{7}{24}\) supra hydrargyrum vtriusque Scutellæ siue ipsum in vtraque Scutella, in eodem plane horizontali staret siue non, Venter autem Syphonis apparebat veluti vacuus inter duas partes hydrargyri hinc inde in cruribus Syphonis contentas : quo in statu cessabat omnis motus. Tandem si venter Syphonis supra vnius Scutellæ hydrargyrum minus altus esset alterius vero vel æque altus vel altior mensura prædicta, tunc pro varia altitudinis differentia variæ phases conspiciebantur quas recensere nimis longum esset. « perpend. » est abrégé ainsi. La parenthèse ouverte avant « quod minime expertis » n'est pas refermée sur la page.
Nec dubium fuit quin idem omnino in aqua, vel in alio quouis liquore fieret si Syphones debitæ altitudinis adhiberentur. Ne quis ergo putet in posterum aquam ex vno latere montis quantumuis alti posse, superato vertice montis, firmiss.mi Syphonis beneficio deduci in Vallem opposito montis lateri subjacentem : hoc enim supra altitudinem […] pedum 31 fieri non potest. Neque etiam supra hanc altitudinem ascendet aqua in tubis illis qui communiter puteis applicantur ad suggendam et attollendam aquam. si machina adhibita suggat tantum et non premat : nam premendo poterit sane aqua altius pelli, si machina debite constructa sit ac disposita. « firmiss.mi » est écrit dans la marge de gauche, en tête de la ligne, et se lie à « Syphonis » : c'est un ajout de la même main, qui se lit dans la phrase. Le mot biffé après « altitudinem » commence par a- et paraît être une forme de « ascendere » ; il n'a pas été lu sûrement. Le nombre est ici « 31 » seul, sans fraction.
His Animaduersis inter multas quæstiones duæ nobilissimæ inter eruditos agitari cœperunt. Prima. Qui fieret ut liquor qui in obseruatione adhibetur in certa quadam altitudine supra subjectum sibi in Scutella liquorem veluti inter vires quasdam contrarias libratus sustineretur habita ratione ponderis ipsius liquoris ad altitudinem ipsius in Tubo determinandam ?. Secunda Qui fieret ut quiescente liquore in debita sibi altitudine si vel gutta ab eo descendat [decedat], admissa scilicet per os Tubi quadam cuiusuis alius liquoris gutta, tum reliquus liquor in Tubo contentus, ad summum Tubi subito, et, si hydrargyrum fuerit, magno cum strepitu ascendat, et tanta vi in ipsum fundum superius impingat ut multos Tubos præcipue ex longioribus fregerit, atque in aerem longe supra Tubum exilierit : si que Tubus illæsus supersit, rursus descendat liquor, et per aliquam motuum contrariorum reciprocationem secundum ascensum et descensum, quæ reciprocatio omnibus ferme experimentis familiaris est quiescat : tum ; dimissa alia gutta ascendat rursus, minus tamen violenter : atque ita alternando per aliquot vices donec totus liquor grauior ex Tubo dimissus fuerit, et leuior in locum illius ascenderit !. « His » ouvre un nouvel alinéa, en retrait, avec une grande majuscule. « decedat » est écrit au-dessus de « descendat » biffé. La première question se ferme sur « ?. », la seconde sur un signe qui ressemble à « !. » ; les deux sont transcrits tels qu'ils paraissent.
Sed quia circa has quæstiones eruditi diuersa sentiunt et discussio opinionum longa esset ideo expectabo super hac re Epistolas tuas, ac tunc si ita videbitur vltra progrediar et si quid interea noui acciderit quod tibi placiturum putem illud narrationi adjungam. Vale Vir mihi Colendiss.me et me ut hucusque fecisti in posterum amare perge. « hac re » est écrit d'un seul tenant. Le cachet de la bibliothèque couvre en partie « esset ideo » et la fin de « adjungam », qui se lisent au travers.
Parisijs 12 Calend. Octob. 1647 date seule, en retrait, au bas de la page, le millésime souligné d'un long trait. « Calend. » et « Octob. » sont abrégés, avec un trait suscrit. Le dernier chiffre du millésime a la forme à crochet que cette main donne au 7 (ainsi le numérateur de \(2\frac{7}{24}\) à la première ligne de la vue 101, dont la valeur est fixée par les nombres du texte) ; il diffère nettement du 4 fermé qui le précède. Aucune souscription ni signature : la lettre, qui s'adresse à un correspondant à la deuxième personne (« Epistolas tuas », « tibi », « Vale Vir mihi Colendiss.me »), ne nomme ni son auteur ni son destinataire sur ces pages.